[66]
Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies unus,
alter, plures; non referri. tum mittit, si videatur1, ut
reddat. iubet iste posterius ad se reverti. mirum illi
videri; mittit iterum; non redditur. ipse hominem appellat,
rogat ut reddat. os hominis insignemque impudentiam
cognoscite. quod sciret, quod ex ipso rege
audisset in Capitolio esse ponendum, quod Iovi optimo
maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut
donaret rogare et vehementissime petere coepit. cum ille
se et religione Iovis Capitolini et hominum existimatione
impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius
operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi
videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri2,
repente hominem de provincia iubet ante noctem decedere;
ait se comperisse ex3 eius regno piratas ad Siciliam esse venturos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.