[5]
verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc
quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules
egregie factus ex aere. is dicebatur esse Myronis, ut
opinor, et certe1. item ante hos deos erant arulae, quae
cuivis religionem sacrari significare possent. erant aenea
duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate,
virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra
quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus
sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum2 artificem
—quem3? quemnam? recte admones—Polyclitum
esse dicebant4. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec
visere solebat; omnibus haec ad visendum patebant cotidie5;
domus erat non domino magis ornamento quam civitati.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 et certe codd. (ad Att. vi. 3, 8): del. Jacoby: et recte Bait., et recte quidem A. Eberhard, et certe ita est ed. Basil. 1534, et certe item antiqua erat religione K. Busche Item om. π: del. Nohl. De hoc loco, in quo nihil mutari debet, v. quae scripsi in Cl. Rev. xviii, pp. 208-9
2 earum rerum Quint. ix. 2. 6 Donatus ad Ter. Eun. v. 3. 2
4 artificem—quem...admones—Polyclitum esse dic. sic distinxi
5 cottidie Zielinski, p. 185
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.