[41]
res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem
reos1 fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed
etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum patronos
atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Litterae
mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item,
videret quid ageret de Diodoro, quo progrederetur; rem
claram esse et invidiosam; insanire hominem, periturum
hoc uno crimine, nisi cavisset. iste etiam tum patrem, si
non in parentis, at in hominum numero putabat; ad iudicium
nondum se satis instruxerat; primus annus erat provinciae,
non erat2 ut in Sthenio, iam3 refertus pecunia. itaque
furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repressus
est. condemnare Diodorum non audet absentem, de
reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium
provincia domoque caruit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.