[38]
sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias
colligo, quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum
a quibus auferebat versatae1 esse videantur? accipite, si
vultis, iudices, rem eius modi ut amentiam singularem et
furorem2 iam, non3 cupiditatem eius perspicere possitis.
Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium
dixit. is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et
domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem
splendidus et gratiosus. de hoc Verri dicitur habere eum
perbona toreumata, in his4 pocula quaedam, quae Thericlia
nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. quod
iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum
inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vocaret
ac posceret. ille, qui illa non invitus haberet, respondit
Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam propinquum
suum reliquisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.