[36]
quid fit?
quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere;
me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. verum
negas te horum annorum aliquot confecisse. compone
hoc quod1 postulo de argento, de2 reliquo videro. 'nec
scriptum habeo nec possum edere.' quid futurum igitur
est? quid existimas3 hosce4 iudices facere posse? domus
plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa
ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa
aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum.
omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod
suum dici vellet relictum. fingitur improba defensio, praetorem
omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis
demonstrari non potest. si, quas tabulas profers, in his
quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum
autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas
omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis
tabulis condemnari necesse est?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.