[23]
verum haec
civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc
omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur;
quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum;
per istos quae volebat clam imponenda, occulte exportanda
curabat; navem denique maximam, quam onustam furtis
in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque1
curavit; pro hisce rebus vacatio data est ab isto sumptus,
laboris, militiae, rerum denique omnium; per triennium
soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his
quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes,
soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu, molestia, munere.
hinc illa Verria nata sunt, quod2 in convivium sex.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.