[21]
navem imperare ex foedere debuisti1; remisisti in triennium;
militem nullum umquam poposcisti per tot annos.
fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes
sint2 omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus
non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et
eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe
adeundum sit navibus3.Phaselis illa, quam cepit P. Servilius,
non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum;
Lycii illam, Graeci homines, incolebant. sed quod erat
eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e
Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et,
cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciverunt
sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde
etiam societate.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.