[151]
quam ob rem tibi habe sane istam laudationem Mamertinorum;
Syracusanam quidem civitatem ut abs te adfecta1
est ita in te esse animatam videmus, apud quos etiam
Verria illa flagitiosa sublata sunt. etenim minime conveniebat
ei deorum honores haberi qui simulacra deorum
abstulisset. etiam hercule2 illud in Syracusanis merito
reprehenderetur, si, cum diem festum ludorum de fastis
suis sustulissent celeberrimum et sanctissimum, quod eo
ipso die Syracusae a Marcello captae esse dicuntur, idem
diem festum Verris nomine agerent, cum iste a Syracusanis
quae ille calamitosus dies3 reliquerat4 ademisset. at5 videte
hominis impudentiam atque adrogantiam, iudices, qui non
solum Verria haec turpia ac ridicula ex Heracli pecunia
constituerit, verum etiam Marcellia tolli imperarit, ut ei
sacra facerent quotannis cuius opera omnium annorum6
sacra deosque patrios amiserant, eius autem familiae dies
festos tollerent per quam ceteros quoque festos dies
recuperarant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.