[150]
laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota1 provincia
soli sunt qui te salvum velint, ita tamen laudent ut
Heius, qui princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad
ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. ac ne
subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: navem
populo Romano2 debeantne? fatebuntur. praebuerintne
praetore C. Verre? negabunt. aedificarintne navem onerariam
maximam publice, quam Verri dederunt? negare
non poterunt. frumentum3 ab iis sumpseritne C. Verres,
quod populo Romano mitteret, sicuti superiores? negabunt.
quid militum aut nautarum per triennium dederint? nullum
datum dicent. fuisse Messanam omnium istius furtorum
ac praedarum receptricem negare non poterunt; permulta
multis navibus illinc exportata, hanc navem denique maximam,
a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam
fatebuntur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.