[15]
quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc
crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? nihil profecto;
sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus;
Mamertina civitas istum publice communi consilio sola
laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis
amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum
missa est princeps est Heius—etenim est primus civitatis: ne
forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis reticeat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.