[147]
cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute1
quid decernat; nam ante quam verbum facerem, de sella
surrexit atque abiit. itaque tum de foro, cum iam advesperasceret,
discessimus.postridie mane ab eo postulo
ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie
fecissent, mihi reddere. ille enim vero negat et ait in-,
dignum facinus esse quod ego in senatu Graeco verba
fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem,
id ferri nullo modo posse. respondi homini ut potui, ut
debui, ut volui. cum multa tum etiam hoc me2 memini
dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum
Numidicum, verum ac3 germanum Metellum, interesset;
illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis
virum, quicum optime4 convenisset, hunc homini alienissimo
a civitatibus laudationes per vim et metum comparare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.