[144]
atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum
fecisse laudatores1 ut omnes intellegere possent non laudationem
sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret2
istius3 turpem calamitosamque praeturam. etenim
scriptum esse4 ita: QVOD IS5 VIRGIS NEMINEM CECIDISSET—
a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos
securi esse percussos; QVOD VIGILANTER PROVINCIAM AD-
MINISTRASSET—cuius omnis vigilias in stupris constat
adulteriisque6 esse consumptas; cuius modi constat, hoc
vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator
recitare non desineret7 QVOD PRAEDONES PROCVL AB
INSVLA SICILIA PROHIBVISSET VERRES8—quos etiam intra
Syracusanam insulam recepisset9.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 eius modi senatus consultum fecisse laudatores scripsi: eius modi s. c. fecisse laudationis (-es) RSDψ: eius modi Siciliam sese fecisse laudationes pδ (Cl. Rev. xviii, p. 211): laudationis nomine Lehmann: eius modi sen. con. sese fecisse Nohl, prob. Busche: eius modi se consulto fecisse laudationem Koch
2 commonefaceret Sp: commefaceret R
3 istius fuisse Eberhard, Nohl
4 esse ed. Hervagiana: est RSδ
7 Verba cuius modi constat... recitare non desineret del. Halm
8 Verres del. Halm
9 recepisset RS et rell. (Zielinski, p. 197): recepit Halm, edd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.