[14]
quis
vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? in auctione
signum aeneum non maximum HS XL venire non vidimus1?
quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut
etiam pluris emerint, nonne possum? etenim qui modus
est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile
est finem2 facere pretio nisi libidini feceris. video igitur
Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis
nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa
venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio,
fascibus ab homine eo quem, una cum3 ceteris sociis, non
solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus
commiserat eripuisse atque abstulisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.