[131]
Vt saepius ad Marcellum1
revertar, iudices, sic habetote, pluris
esse a Syracusanis
istius adventu deos quam victoria Marcelli homines
desideratos. etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem
illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum
audisset2 interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae
requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit.
iam illa quae3 leviora videbuntur ideo praeteribo, quod
mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas,
vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus
sacris abstulit Syracusis4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.