[13]
dicet aliquis: 'quid? tu ista permagno aestimas?' ego
vero ad meam rationem usumque meum non aestimo;
verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti
haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur,
quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam
libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres
quanti aestimet. numquam enim, si1 denariis cccc Cupidinem
illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem
hominum atque in tantam vituperationem veniret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 enim si om. RS (ante signum -)-(:=denariis; cf. Cl. Rev. xviii, p. 210)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.