[12]
'sunt
ista; verum tamen abducuntur homines non numquam
etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' videamus
quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem
maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate,
ab1 religione deducere. ita iussisti, opinor, ipsum in
tabulas referre: 'haec omnia signa Praxiteli, Myronis,
Polycliti HS sex milibus quingentis2 Verri vendita.' sic3
rettulit. recita. ex TABVLIS. iuvat4 me haec praeclara
nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione
sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC!
profecto hinc natum est, 'malo emere5 quam rogare.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.