[119]
altera autem est urbs Syracusis,
cui nomen Achradina est; in qua forum maximum,
pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima
est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque
urbis partes, quae1 una via lata2 perpetua multisque transversis
divisae privatis aedificiis continentur. Tertia est
urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum
fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum
est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur
frequentissime. quarta autem est quae, quia postrema
coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam
theatrum3 maximum, praeterea duo templa sunt egregia,
Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui
Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste
si portare potuisset, non dubitasset auferre.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.