[115]
nunc vero in communi omnium gentium religione,
inque iis1 sacris quae maiores nostri ab exteris nationibus
adscita atque arcessita2 coluerunt,—quae sacra, ut
erant re vera, sic appellari Graeca voluerunt,—neglegentes
ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus?
Vnius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae,
Syracusarum, direptionem commemorabo et in
medium proferam, iudices, ut aliquando totam huius
generis orationem concludam atque definiam. nemo fere
vestrum est quin quem ad modum captae sint a M. Marcello
Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in
annalibus legerit. conferte hanc pacem cum illo bello,
huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria,
huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius
libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas,
ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.