[110]
ante aedem Cereris in aperto ac propatulo
loco signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi,
pulcherrima ac perampla. pulchritudo1 periculo, amplitudo
saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdifficilis
videbatur. insistebat in manu Cereris dextra grande2
simulacrum pulcherrime factum victoriae; hoc iste e signo
Cereris avellendum asportandumque curavit.
qui tandem istius animus est nunc in recordatione3
scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum
non solum animo commovear verum etiam corpore perhorrescam?
venit enim mihi fani, loci, religionis illius in
mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quo4, cum
ego Hennam venissem, praesto mihi sacerdotes Cereris
cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque
civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque5
fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.