[11]
quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum
in re eius modi? quaerendum, credo, est Heius iste
num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit,
num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta
egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut
deos patrios venderet. at hominem video auctionem
fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam,
non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis
multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent
omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque
maiorum fuissent, venditurum non fuisse. 'quid, si
magnitudine pecuniae persuasum est1?' veri simile non est
ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae
monumentisque maiorum pecuniam anteponeret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.