[109]
non obtundam diutius1;
etenim iam dudum vereor ne oratio mea aliena ab iudiciorum
ratione et a2 cotidiana dicendi consuetudine esse
videatur. hoc dico, hanc ipsam Cererem antiquissimam,
religiosissimam, principem omnium sacrorum quae apud
omnis gentis nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis
ac sedibus esse sublatam. qui accessistis Hennam, vidistis
simulacrum Cereris e marmore et in altero templo Liberae.
sunt ea perampla atque praeclara, sed non ita antiqua. ex
aere fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere
cum facibus perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo
fano multo antiquissimum; id sustulit. ac tamen eo contentus
non fuit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.