[108]
nec solum Siculi, verum etiam ceterae
gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt.
etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur,
ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attulisse,
quantam esse religionem convenit eorum apud quos
eam natam esse et fruges invenisse constat? itaque apud
patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum
Tiberio1 Graccho occiso magnorum periculorum metus ex
ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio consulibus
aditum est ad libros Sibyllinos; ex quibus inventum est
Cererem antiquissimam placari oportere. tum ex amplissimo
collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum
esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum
templum, tamen usque Hennam profecti sunt.
tanta enim erat2 auctoritas et vetustas illius religionis ut,
cum illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam
Cererem proficisci viderentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.