[102]
at ex bono viro,
credo, audieras et bono auctore. qui id potes, qui ne ex
viro quidem audire potueris? audisti igitur ex muliere,
quoniam id viri nec vidisse neque nosse1 poterant. qualem
porro illam2 feminam fuisse putatis3, iudices, quam pudicam,
quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari
spoliandi rationem ostenderet? ac4 minime5 mirum, quae
sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum6 fiant,
eadem per istius stuprum ac flagitium esse violata.
quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id
ipse non vidisset? immo vero alia complura7; ex quibus
eligam8 spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de
qua priore actione testis dicere audistis. nunc eadem illa,
quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.