[101]
Qquid enim postulas,
Verres? quid speras, quid exspectas1, quem tibi aut deum
aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos ad
spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne
ornandi2 quidem causa fas erat? iisne rebus manus adferre
non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum
iura cogebant? tametsi ne oculis quidem captus in hanc
fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti; nam id
concupisti quod numquam videras, id, inquam, adamasti
quod antea non aspexeras; auribus tu tantam cupiditatem
concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum vis,
non hominum existimatio contineret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.