[88]
quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis
decumis
ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias
coacti sunt? addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent
legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare
HS XXII. quid hoc est? quae est ista praeda, quae
vis, quae direptio sociorum? si erat Heraclio ab senatu
mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua
sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.