[81]
Vnus adhuc fuit post Romam conditam,
—di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica
totam se1 traderet temporibus et malis coacta domesticis,
L. Sulla. hic tantum potuit ut nemo illo invito nec bona
nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit
ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona
civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere.
eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum
etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum
metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot
senatus consultis2 reprehensum, decretumque est ut, quibus
ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent.
statuit senatus hoc ne illi3 quidem esse licitum cui concesserat
omnia, a4 populo factarum5 quaesitarumque rerum
summas imminuere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.