[8]
ita credo: si non virtute, non industria,
non innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at
litteris, at humanitate eius delectamini. nihil eorum est,
contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine
tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. huic
homini si cuius domus patet, utrum ea patere an hiare
ac poscere aliquid videtur? hunc vestri ianitores, hunc
cubicularii diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillaeque
amant; hic cum venit extra ordinem vocatur; hic
solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi homines excluduntur.
ex quo intellegi potest eos vobis esse carissimos
qui ita vixerint1 ut sine vestro praesidio salvi esse non
possint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vixerint O1 edd.: vixerunt Hp rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.