[76]
anno
secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium
XXVDCCC1 et ipse Herbitam cum illa sua2 praedonum copia
manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre
lucri
tritici modium XXI et accessionis HS oo oo. de accessione
dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae:
de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare
quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense
frumentum pervenerit?anno tertio vero in hoc agro
consuetudine usus est regia. solere aiunt reges barbaros
Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his3 autem uxoribus
civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri
in4 redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis.
ita populos habent universos non solum conscios libidinis
suae, verum etiam administros.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.