[6]
et in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi,
quibus
inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum descenderim?
Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque
Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. an tu
maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias hominum
sententias ac1 dissimilitudines studiorum ac voluntatum?
fidem sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus
esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis,
pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere,
prodere, oppugnare ausus sit? pudorem ac2 pudicitiam qui
colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, meretriciam
disciplinam, domesticum lenocinium videre? qui
religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana
spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus,
inimicus non esse qui potest? qui iure aequo omnis putat
esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet
varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum
iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non
expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis
Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac libertatem
sanctam apud omnis haberi velit3, is non tibi plus
etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum
securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas
recordetur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.