[59]
esto; falsam de illis habuit
opinionem,
malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur,
civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et
gratiae deditus fuit. iste civis Romanos? at nullis inimicior
aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem,
mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto
quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos
ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec
omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis,
de civium Romanorum condicione in arationibus disputo;
qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex
ipsis; bona sibi erepta esse1 dixerunt2.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.