[56]
Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque
honestus.
ei1 cum pro iugeribus quinquaginta medimna DCC decumae
imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius
eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus
est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii
nemini. ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui
DCC medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas
est Grospus2 Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate
domi suae, tum etiam pecunia princeps. huic homini,
iudices, honestissimae civitatis3 honestissimo non modo frumenti
scitote sed etiam4 vitae et sanguinis tantum relictum
esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis
adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet5, sed
quantum cogeretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.