[53]
etenim
quoniam summam ac1 numerum iniuriarum vobis, iudices,
non possum expromere2, singillatim autem de unius cuiusque
incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum,
quaeso, cognoscite.
Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius,
experientissimus ac diligentissimus arator3. is cum arationes
magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes,
sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna
impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto
iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret,
sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis
ab isto eiectis veniret. fecit ut decumanus Nymphonem
negaret ex edicto illo4 praeclaro, quod nullam ad aliam
rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum
iugerum professum esse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.