[50]
audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse
vestrum1 quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos.
nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui
male de isto existimarint2, nisi hoc. nam socii putandi
sunt quos inter res communicata est: ego rem totam
fortunasque aratorum omnis3 istius fuisse dico, Apronium
Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus
publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius
quaestus et administros4 rapinarum fuisse dico5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.