[41]
quibus
rebus id adsecutus es? innocentia? aspice aedem Castoris;
deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. diligentia?
codicis lituras tui contemplare in Stheni Thermitani
nomine; deinde aude te dicere1 diligentem. ingenio?
qui testis interrogare2 priore actione nolueris et iis tacitus3
os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos
ingeniosos esse dicito. quare igitur id quod ais adsecutus
es? Magna est laus4 si superiores consilio vicisti,
posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. tibi
fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet
inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur
omnes.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.