[4]
atque ego hoc1 plus oneris habeo quam qui
ceteros
accusarunt,—si onus est id appellandum quod cum laetitia
feras ac voluptate2: verum tamen ego hoc amplius suscepi
quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus3 ut his
abstineant4 maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint5.
Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper
erit omnis avaritiae suspicio. maleficum quempiam adduxeris
aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re
asperior aut inhumanior6 fuisse videare. corruptorem,
adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vestigium
libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in
altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. etenim non
modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est
is7 qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur8.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.