[38]
iam vero illud non solum contra legem
Hieronicam nec
solum contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra
omnia iura Siculorum, quae habent a senatu populoque
Romano, ne quis extra suum forum vadimonium promittere
cogatur. statuit iste ut arator decumano quo1 vellet decumanus
vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio,
cum ex Leontino usque2 Lilybaeum aliquem vadaretur, ex
miseris aratoribus calumniandi quaestus accederet. quamquam
illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio,
quod edixerat ut aratores iugera sationum suarum profiterentur.
quae res cum ad pactiones iniquissimas magnam
vim habuit, sicut ostendam, neque3 ad ullam utilitatem rei
publicae pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes
inciderent quos vellet Apronius.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.