[37]
hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus
edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi
equites Romani qui suum ius retinere se contra Apronium
posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis praetoribus
gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. attendite enim cuius
modi edicta sint. NE TOLLAT, inquit, EX AREA, NISI ERIT
PACTVS. satis haec magna vis est ad inique paciscendum;
malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. at
ista vis Septicium et non nullos septici similis non coercet,
qui ita dicunt, 'non1 tollam potius quam paciscar.' his
hoc opponitur2, 'deportatum habeas ante Kalendas Sextilis.'
deportabo igitur. 'Nisi pactus eris, non commovebis.' sic
deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area: prohibitio3
tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni,
non voluntatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.