[34]
erit tamen in aratores lenior quam videtur. nam
qui in
decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit
in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. quis
hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse?
quanto lenior est quam in publicanum! edixit ut, quod
decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus
Siculus exigeret. quid est reliqui1 iudici quod in
aratorem dari possit2? 'non malum est,' inquit, 'esse
istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen
ne se commoveat reliquus metus iudici sit.' si iudicio
vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc
vim adhibes, quid opus est iudicio? quis porro erit quin3
malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab
adseculis tuis quadruplo4 condemnari?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.