[3]
itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo
atque
eloquentissimo1, L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius
rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam
in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum
voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet
observari oculis arbitrabatur. atque ille his praesidiis
ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur,
quam sibi nondum confirmato consilio2 sed ineunte aetate
susceperat, cum3 minus etiam praecipitur4 eorum
virtus et
integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam
firmata aetate5 descendunt. illi enim, ante quam potuerunt
existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem
accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos
qui iam et quid facere et quantum iudicare6 possemus
ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam
ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque
vivendi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 atque eloq. om. O1
2 consilio confirmato O fort. recte (confirm. sc. sibi: cf. De Repub. §30; Cluent. §13)
3 cum scripsi: quo codd. (e quom, credo): quamquam Bake, Koch, Mueller
4 precipitur H: percip. cO: perspicitur rell. edd.
5 Verba quam qui iam firmata aetate abesse malim; cf. J. J. Hartman, Mnemosyne, xl, p. 450
6 quantum iudicare scripsi: quantulum dicere cO (credo ex quantūludicare): quantulum iudicare rell. praeter H (quantulum, omissis reliquis)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.