[27]
cum
omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae
Galliae Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt
—cum in his, inquam, rebus omnibus1 publicanus2 petitor ac
pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de
optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum,
hoc est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus
aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum
petere an aratorem repetere? iudicium integra re an perdita
fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit
licitus3 possidere? quid? qui singulis iugis arant, qui ab
opere ipsi non recedunt,—quo in numero magnus ante te
praetorem numerus ac4 magna multitudo Siculorum fuit,—
quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent
arationes, relinquent Larem familiarem suum?
venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo iure
Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio
persequantur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.