[228]
quodsi haec ferunt1 omnia, si potius vobis2 ac rei
publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu labore
deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia praetorum
et Aproni dominationem et Veneriorum servorum
furta rapinasque ferre3? etiamne frumentum pro empto
gratis dare? etiamne in cellam cum cupiant gratis dare
ultro pecuniam grandem addere4? etiamne haec tot detrimenta
atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque
perferre? itaque haec, iudices, quae pati nullo modo
potuerunt non pertulerunt. arationes omnis5 tota Sicilia
desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque
quicquam aliud agitur hoc iudicio nisi ut6 antiquissimi
socii et fidelissimi7, Siculi, coloni populi Romani atque
aratores, vestra severitate et diligentia me duce atque
auctore8 in agros atque in sedes suas revertantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.