[222]
quam ob rem1 quid agis, Hortensi? consul es
designatus, provinciam sortiturus es2; de aestimatione
frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto
recte factum esse defendes3 te facturum profiteare, et quasi
quod isti licitum esse dices4 vehementer cupias tibi licere.
atqui, si id licebit, nihil est quod putetis quemquam
posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari
possit. quantam enim quisque concupierit pecuniam,
tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine
consequatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.