[216]
noli igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem,
quoniam non eodem1 tempore neque simili fecit annona:
dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod
Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id
istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni
facto atque auctoritate defendito. nam de sex. quidem
Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid
dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis
non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque
praeturam illius hominis existimat? biennium2
provinciam obtinuit. cum alter annus in vilitate, alter in
summa caritate fuerit, num3 aut in vilitate nummum arator
quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti
questus est? at uberiora cibaria facta sunt caritate.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.