[212]
sed in ista ipsa1 Sicilia non quaeram exemplum
foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle,
te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule,
praefuisti: num quae in2 tuo imperio pecuniae cellae nomine
coactae sunt? neque ego hoc in tua laude pono: alia
sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus
illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti;
nam hoc de cella ne Lepidus3 quidem fecerat, cui
tu successisti. quae sunt tibi igitur exempla in Sicilia4
cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne
Lepidi quidem potes defendere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.