[205]
quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? hoc
numquam dicet. non magnam hac ratione pecuniam
captam? ne id quidem dicet. non iniuriam factam
Siculis atque aratoribus? qui poterit dicere? quid igitur
dicet1? fecisse alios. quid est hoc? utrum crimini2
defensio an comitatus exsilio quaeritur? tu in hac re
publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit
se3 status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex
aequitate, non ex4 lege, non ex eo quod oportuerit5, non ex
eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod
reprehenditur recte factum esse defendes?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.