[20]
at quam
legem corrigit, iudices, atque adeo totam tollit! acutissime
ac diligentissime1 scriptam, quae lex2 omnibus custodiis subiectum
aratorem decumano tradidit, ut neque3 in segetibus
neque in areis neque in horreis neque in amovendo neque
in exportando4 frumento grano uno posset arator sine
maxima poena fraudare decumanum. scripta lex ita diligenter
est ut eum scripsisse appareat qui alia vectigalia non
haberet, ita acute ut Siculum, ita severe ut tyrannum; qua
lege Siculis tamen arare expediret; nam ita diligenter constituta
sunt iura decumano5 ut tamen ab invito aratore plus
decuma non possit6 auferri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.