[188]
dictum, iudices, est de decumano frumento, dictum de
empto, extremum reliquum est1 de aestimato; quod cum
magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet
commovere, tum2 vero eo magis quod ad hoc crimen non
ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur.
nam cum ex senatus consulto et ex legibus
frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum
senatus ita aestimasset, quaternis HS3 tritici modium, binis
hordei, iste4 hordei5 numero ad summam tritici adiecto tritici
modios singulos cum aratoribus denariis ternis6 aestimavit.
non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere,
multos saepe7 viros bonos et fortis et innocentis cum aratoribus
et cum civitatibus frumentum8, in cellam quod sumi
oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse.
scio quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea
fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.