[182]
nam si potest
ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus
habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem
et populus Romanus voluit, et aequum est ita1 solvi aratoribus,
tuus apparitor parva mercede populi2 conductus de
aratorum bonis praedabitur? et in hac causa scribarum
ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda
a me labefactari atque oppugnari iura dicet? quasi vero
hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iure3 concessum. quid
ego4 vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem
faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos
fuisse? non5 me fugit, iudices, vetera exempla pro
fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus
versabor miseris ac perditis. nuper, Hortensi, quaestor
fuisti. quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de
meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento
pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos
homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non
modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum
nullum cuiquam esse deductum.dicerem hoc mihi totum6
esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postulassent,
si umquam omnino cogitassent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.