[174]
iam vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam,
quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam
videtis. accipis enim HS xv pro medimno; tanti enim est
illo tempore medimnum; retines HS XXI1; tanti enim est
frumentum Siciliense ex lege aestimatum. quid interest
utrum hoc feceris an frumentum Siciliense2 non improbaris,
sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris
omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aestimatio
legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis
Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit. est enim
modius lege HS IIIS3 aestimatus, fuit autem te praetore,
ut tu4 in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS II5.
sed fuerit HS iis6, quoniam tu tantum a civitatibus in
modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum
quantum te7 populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gratissimum
posset, tu non modo eos accipere quod oportebat
noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.