[173]
esto, improbas Halaesinum, habes ab alio populo
quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum
frumentum improbasti. sed ab iis1 quos repudias exigis tantum
pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis
sit quem ei2 civitati imperas emendum3. in medimna singula
video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos
dedisse. ostendam ex tabulis locupletissimorum aratorum
eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum
vendidisse.
quae est ergo ista ratio aut quae potius amentia4, frumentum
improbare id quod ex eo5 loco sit ex quo senatus et populus
Romanus emi6 voluerit, et ex eo7 acervo ex quo partem tu idem
decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam
ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis?
Vtrum enim te8 lex Terentia Siculorum pecunia frumentum
emere9 an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere
iussit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.